1 Samuel 14

Columbae donum. Hi sunt qui dono Spiritus sancti replentur, per quos Dominus haereticorum conventus dissipat, atque in fugam vertit. Armiger ejus spiritualium discipuli, qui non per plana, sed ardua iter arripiunt: quia sacerdotes hostibus contraire nequeunt, si non per arctam viam gradientes, inter utrumque Testamentum, et inter prospera et adversa, quasi duos scopulos dextra laevaque, incedunt, et ad alta contemplationis toto animi nisu conscendunt. Jonathas non nisi provocatus ad hostes transit: quia catholici adversus haereticos non contentionem commovent, nisi prius ad certamen provocentur. Jonathas ergo in agro culturae hostes prosternit: et doctores in meditatione Scripturae haereticos vincunt. . Columbae donum. Hic eos significat qui, accepta Spiritus sancti gratia, mundi parant spernere illecebras. Non enim potest contra allophylos spirituales, id est daemones, viriliter pugnare, qui mundi dulcedinem nescit declinare. RAB. ex Euch. Non ad videndum, etc., usque ad et fraternis orationibus indigere. . RAB. Peccasse Domino, etc., usque ad et cum sanguine comedisse. etc. Ut fluat sanguis ad terram. Vel comedit cum sanguine, quia ante sacrificium vespertinum comederunt, quod post stragem usus erat fieri ante cibum. Vel in hoc peccaverunt ut placet quibusdam quod ad ostium tabernaculi victimas suas non duxerunt. Occisio animalium est baptisma, in quo vetus homo moritur. Ingens saxum, super quod fiebat occisio, fides est, sine qua non moritur vetus homo. Mactatio in terra, haereticorum baptisma. Cujus sanguinem comedunt, quando absque purificatione peccatorum sibi lotos aggregant. Haec animalia de Philisthaeis capta significant aut de haereticis reductos, aut de gentilitate conversos: illos imperiti rebaptizant; istos, aliter quam Ecclesia tradit, baptizant. Quos Christus velut Saul in fide sua quasi super saxum grande occidendos boves et oves, id est indifferentias hominum baptizari praecepit. etc. Quia obedienter et recte. Superius vero cum increpatus est a Samuele, non dicitur aedificasse Domino, quia inobedienter aedificavit. . Angulos populi principes vocat, quibus hinc inde populi tanquam angulis parietes adhaerebant. . Juramentum Hebraeorum, quod per contrarium intelligitur, quasi diceret: Malum quod tibi debetur, mihi imputetur, si te non interfecero. Multum prosunt transacta bona. Nisi enim Jonathan praeterita bona juvissent, imminentia mala non evasisset. Non enim injustus Deus ut obliviscatur bonorum. . .
Copyright information for VulgGlossa